Читать книгу The History of Freedom, and Other Essays (John Acton) онлайн бесплатно на Bookz (55-ая страница книги)
bannerbanner
The History of Freedom, and Other Essays
The History of Freedom, and Other EssaysПолная версия
Оценить:
The History of Freedom, and Other Essays

5

Полная версия:

The History of Freedom, and Other Essays

393

The author of the protest afterwards gave the substance of his argument as follows: "Episcopi et theologi publice a Parlamento interrogati fuerunt, utrum Catholici Angliae tenerent Papam posse definitiones relativas ad fidem et mores populis imponere absque omni consensu expresso vel tacito Ecclesiae. Omnes Episcopi et theologi responderunt Catholicos hoc non tenere. Hisce responsionibus confisum Parlamentum Angliae Catholicos admisit ad participationem iurium civilium. Quis Protestantibus persuadebit Catholicos contra honorem et bonam fidem non agere, qui quando agebatur de iuribus sibi acquirendis publice professi sunt ad fidem Catholicam non pertinere doctrinam infallibilitatis Romani Pontificis, statim autem ac obtinuerint quod volebant, a professione publice facta recedunt et contrarium affirmant?"

394

Archbishop Kenrick's remarkable statement is not reproduced accurately in his pamphlet De Pontificia infallibilitate. It is given in full in the last pages of the Observationes, and is abridged in his Concio habenda sed non habita, where he concludes: "Eam fidei doctrinam esse neganti, non video quomodo responderi possit, cum objiceret Ecclesiam errorem contra fidem divinitus revelatam diu tolerare non potuisse, quin, aut quod ad fidei depositum pertineret non scivisse, aut errorem manifestum tolerasse videretur."

395

Certissimum ipsi esse fore ut infallibilitate ista dogmatice definita, in dioecesi sua, in qua ne vestigium quidem traditionis de infallibilitate S.P. hucusque inveniatur, et in aliis regionibus multi, et quidem non solum minoris, sed etiam optimae notae, a fide deficiant. – Si edatur, omnis progressus conversionum in Provinciis Foederatis Americae funditus extinguetur. Episcopi et sacerdotes in disputationibus cum Protestantibus quid respondere possent non haberent. – Per eiusmodi definitionem acatholicis, inter quos haud pauci iique optimi hisce praesertim temporibus firmum fidei fundamentum desiderant, ad Ecclesiam reditus redditur difficilis, imo impossibilis. – Qui Concilii decretis obsequi vellent, invenient se maximis in difficultatibus versari. Gubernia civilia eos tanquam subditos minus fidos, haud sine verisimilitudinis specie, habebunt. Hostes Ecclesiae eos lacessere non verebuntur, nunc eis objicientes errores quos Pontifices aut docuisse, aut sua agendi ratione probasse, dicuntur et risu excipient responsa quae sola afferri possint. – Eo ipso definitur in globo quidquid per diplomata apostolica huc usque definitum est… Poterit, admissa tali definitione, statuere de dominio temporali, de eius mensura, de potestate deponendi reges, de usu coercendi haereticos. – Doctrina de Infallibilitate Romani Pontificis nec in Scriptura Sacra, nec in traditione ecclesiastica fundata mihi videtur. Immo contrarian., ni fallor, Christiana antiquitas tenuit doctrinam. – Modus dicendi Schematis supponit existere in Ecclesia duplicem infallibilitatem, ipsius Ecclesiae et Romani Pontificis, quod est absurdum et inauditum. – Subterfugiis quibus theologi non pauci in Honorii causa usi sunt, derisui me exponerem. Sophismata adhibere et munere episcopali et natura rei, quae in timore Domini pertractanda est, indignum mihi videtur. – Plerique textus quibus eam comprobant etiam melioris notae theologi, quos Ultramontanos vocant, mutilati sunt, falsificati, interpolati, circumtruncati, spurii, in sensum alienum detorti. – Asserere audeo eam sententiam, ut in schemate jacet, non esse fidei doctrinam, nec talem devenire posse per quamcumque definitionem etiam conciliarem.

396

This, at least, was the discouraging impression of Archbishop Kenrick: Semper contigit ut Patres surgendo assensum sententiae deputationis praebuerint. Primo quidem die suffragiorum, cum quaestio esset de tertia parte primae emendationis, nondum adhibita indicatione a subsecretario, deinde semper facta, plures surrexerunt adeo ut necesse foret numerum surgentium capere, ut constaret de suffragiis. Magna deinde confusio exorta est, et ista emendatio, quamvis majore forsan numero sic acceptata, in crastinum diem dilata est. Postero die Rms Relator ex ambone Patres monuit, deputationem emendationem istam admittere nolle. Omnes fere eam rejiciendam surgendo statim dixerunt.

397

Quodcumque Dominus Noster non dixerit etiam si metaphysice aut physice certissimum nunquam basis esse poterit dogmatis divinae fidei. Fides enim per auditum, auditus autem non per scientiam sed per verba Christi… Non ipsa verba S. Scripturae igitur, sed genuinus sensus, sive litteralis, sive metaphoricus, prout in mente Dei revelantis fuit, atque ab Ecclesiae patribus semper atque ubique concorditer expositus, et quem nos omnes juramento sequi abstringimur, hic tantummodo sensus Vera Dei revelatio dicendus est… Tota antiquitas silet vel contraria est… Verbum Dei volo et hoc solum, quaeso et quidem indubitatum, ut dogma fiat.

398

Hanc de infallibilitate his conditionibus ortam et isto modo introductam aggredi et definire non possumus, ut arbitror, quin eo ipso tristem viam sternamus tum cavillationibus impiorum, tum etiam objectionibus moralem hujus Concilii auctoritatem minuentibus. Et hoc quidem eo magis cavendum est, quod jam prostent et pervulgentur scripta et acta quae vim ejus et rationem labefactare attentant; ita ut nedum animos sedare queat et quae pacis sunt afferre, e contra nova dissensionis et discordiarum semina inter Christianos spargere videatur… Porro, quod in tantis Ecclesiae angustiis laboranti mundo remedium affertur? Iis omnibus qui ab humero indocili excutiunt onera antiquitus imposita, et consuetudine Patrum veneranda, novum ideoque grave et odiosum onus imponi postulant schematis auctores. Eos omnes qui infirmae fidei sunt novo et non satis opportuno dogmate quasi obruunt, doctrina scilicet hucusque nondum definita, praesentis discussionis vulnere nonnihil sauciata, et a Concilio cujus libertatem minus aequo apparere plurimi autumant et dicunt pronuntianda… Mundus aut aeger est aut perit, non quod ignorat veritatem vel veritatis doctores, sed quod ab ea refugit eamque sibi non vult imperari. Igitur, si eam respuit, quum a toto docentis Ecclesiae corpore, id est ab 800 episcopis per totum orbem sparsis et simul cum S. Pontifice infallibilibus praedicatur, quanto magis quum ab unico Doctore infallibili, et quidem ut tali recenter declarato praedicabitur? Ex altera parte, ut valeat et efficaciter agat auctoritas necesse est non tantum eam affirmari, sed insuper admitti… Syllabus totam Europam pervasit at cui malo mederi potuit etiam ubi tanquam oraculum infallibile susceptus est? Duo tantum restabant regna in quibus religio florebat, non de facto tantum, sed et de jure dominans: Austria scilicet et Hispania. Atqui in his duobus regnis ruit iste Catholicus ordo, quamvis ab infallibili auctoritate commendatus, imo forsan saltem in Austria eo praecise quod ab hac commendatus. Audeamus igitur res uti sunt considerare. Nedum Sanctissimi Pontificis independens infallibilitas praejudicia et objectiones destruat quae permultos a fide avertunt, ea potius auget et aggravat… Nemo non videt si politicae gnarus, quae semina dissensionum schema nostrum contineat et quibus periculis exponatur ipsa temporalis Sanctae sedis potestas.

399

Espérons que l'excès du mal provoquera le retour du bien. Ce Concile n'aura eu qu'un heureux résultat, celui d'en appeler un autre, réuni dans la liberté… Le Concile du Vatican demeurera stérile, comme tout ce qui n'est pas éclos sous le souffle de l'Esprit Saint. Cependant il aura révélé non seulement jusqu'à quel point l'absolutisme peut abuser des meilleures institutions et des meilleurs instincts, mais aussi ce que vaut encore le droit, alors même qu'il n'a plus que le petit nombre pour le deféndre… Si la multitude passe quand même nous lui prédisons qu'elle n'ira pas loin. Les Spartiates, qui étaient tombés aux Thermopyles pour défendre les terres de la liberté, avaient preparé au flot impitoyable au despotisme la défaite de Salamis.

400

English Historical Review, 1888.

401

English Historical Review, 1889.

402

English Historical Review, 1895.

403

[Dr. Ellicott.]

bannerbanner