banner banner banner
Historia Langobardorum
Historia Langobardorum
Оценить:
Рейтинг: 0

Полная версия:

Historia Langobardorum

скачать книгу бесплатно

13. Igitur Langobardi tandem in Mauringam pervenientes, ut bellatorum possint ampliare numerum, plures a servili iugo ereptos ad libertatis statum perducunt. Utque rata eorum haberi possit ingenuitas, sanciunt more solito per sagittam, inmurmurantes nihilominus ob rei firmitatem quaedam patria verba. Egressi itaque Langobardi de Mauringa, applicuerunt in Golandam, ubi aliquanto tempore commorati, dicuntur post haec Anthab et Banthaib, pari modo et Vurgundaib, per annos aliquot possedisse; quae nos arbitrari possumus esse vocabula pagorum seu quorumcumque locorum.

14. Mortuis interea Ibor et Agione ducibus, qui Langobardos a Scadinavia eduxerant et usque ad haec tempora rexerant, nolentes iam ultra Langobardi esse sub ducibus, regem sibi ad ceterarum instar gentium statuerunt. Regnavit igitur super eos primus Agelmund, filius Agionis, ex prosapia ducens originem Gungingorum, quae apud eos generosior habebatur. Hic, sicut a maioribus traditur, tribus et triginta annis Langobardorum tenuit regnum.

15. His temporibus quaedam meretrix uno partu septem puerulos enixa, beluis omnibus mater crudelior in piscinam proiecit necandos. Hoc si cui impossibile videtur, relegat historias veterum, et inveniet, non solum septem infantulos, sed etiam novem unam mulierem semel peperisse. Et hoc certum est maxime apud Aegyptios fieri. Contigit itaque, ut rex Agelmund, dum iter carperet, ad eandem piscinam deveniret. Qui cum equo retento miserandos infantulos miraretur hastaque, quam manu gerebat, huc illucque eos inverterret, unus ex illis iniecta manu hastam regiam conprehendit. Rex misericordia motus factumque altius ammiratus, eum magnum futurum pronuntiat. Moxque eum a piscina levari praecepit, atque nutrici traditum omni cum studio mandat alendum; et quia eum de piscina, quae eorum lingua lama dicitur, abstulit, Lamissio eidem nomen inposuit. Qui cum adolevisset, tam strenuus iuvenis effectus est, ut et bellicosissirnus extiterit et post Agelmundi funus regni gubernacula rexerit. Ferunt hunc, dum Langobardi cum rege suo iter agentes ad quendam fluvium pervenissent et ab Amazonibus essent prohibiti ultra permeare, cum earum fortissima in fluvio natatu pugnasse eamque peremisse, sibique laudis gloriam, Langobardis quoque transitum paravisse. Hoc siquidem inter utrasque acies prius constitisse, quatenus, si Amazon eadem Lamissionem superaret, Langobardi a flumine recederent; sin vero a Lamissione, ut et factum est, ipsa vinceretur, Langobardis eadem permeandi fluenta copia praeberetur. Constat sane, quia huius assertionis series minus veritate subnixa est. Omnibus etenim quibus veteres historiae notae sunt, patet, gentem Amazonum longe antea, quam haec fieri potuerint, esse deletam; nisi forte, quia loca eadem, ubi haec gesta feruntur, non satis historiographis nota fuerunt et vix ab aliquo eorum vulgata sunt, fieri potuerit, ut usque ad id tempus huiuscemodi inibi mulierum genus haberetur. Nam et ego referri a quibusdam audivi, usque hodie in intimis Germaniae finibus gentem harum existere feminarum.

16. Igitur transmeato Langobardi de quo dixeramus flumine, cum ad ulteriores terras pcrvenissent, illic per tempus aliquod commorabantur. Interea cum nihil adversi suspicarentur et essent quiete longa minus solliciti, securitas, quae semper detrimentorum mater est, eis non modicam pemiciem peperit. Noctu denique cum neglegentia resoluti cuncti quiescerent, subito super eos Vulgares inruentes, plures ex eis sauciant, multos prosternunt, et in tantum per eorum castra debacchati sunt, ut ipsum Agelmundum regem interficerent eiusque unicam filiam sorte captivitatis auferrent.

17. Resumptis tamen post haec incommoda Langobardi viribus, Lamissionem, de quo superius dixeramus, sibi regem constituerunt. Qui, ut erat iuvenili aetate fervidus et ad belli certamina satis promptus, alumni sui Agelmundi necem ulcisci cupiens, in Vulgares arma convertit. Primoque mox proelio commisso, Langobardi hostibus terga dantes, ad castra refugiunt. Tunc rex Lamissio ista conspiciens, elevata altius voce, omni exercitui clamare coepit, ut obprobriorum quod pertulerunt meminissent revocarentque ante oculos dedecus, quomodo eorum regem hostes iugulaverint, quam miserabiliter eius natam, quam sibi reginam optaverant, captivam abduxerint. Postremo hortatur, ut se suosque armis defenderent, melius esse dicens, in bello animam ponere quam ut vilia mancipia hostium ludibriis subiacere. Haec et huiuscemodi dum vociferans diceret, et nunc minis nunc promissionibus ad toleranda eorum animos belli certamina roboraret; si quem etiam servilis conditionis pugnantem vidisset, libertate eum simul cum praemiis donaret: tandem hortatu exemplisque principis, qui primus ad bellum prosilierat, accensi, super hostes inruunt, pugnant atrociter, et magna adversarios clade prosteemunt; tandemque de victoribus victoriam capientes, tam regis sui funus quam proprias iniurias ulciscuntur. Tunc magna de hostium exuviis praeda potiti, ex illo iam tempore ad expetendos belli labores audaciores effecti sunt.

18. Dcfuncto post haec Lamissione, qui secundus regnaverat, tertius ad regni gubernacula Lethu ascendit. Qui cum quadraginta ferme annos regnasset, Hildehoc filium, qui quartus in numero fuit, regni successorem reliquit. Hoc quoque defuncto, quintus Godehoc regnum suscepit.

19. His temporibus inter Odoacar, qui in Italia per aliquot iam annos regnabat, et Feletheum, qui et Feba dictus est, Rugorum regem, magnarum inimicitiarum fomes exarsit. Qui Feletheus illis diebus ulteriorem Danubii ripam incolebat, quam a Norici finibus idem Danubius separat. In his Noricorum finibus beati tunc erat Scverini coenobium. Qui omni abstinentiae sanctitate praeditus, multis iam erat virtutibus clarus. Qui cum iisdem in locis ad vitae usque metas habitasset, nunc tamen eius corpusculum Neapolis retinet. Hic saepius hunc de quo diximus Feletheum eiusque coniugem, cui vocabulum Gisa fuit, ut ab iniquitate quiescerent, verbis coelestibus monuit. Quibus pia verba spementibus, hoc quod eis postmodum contigit, longe antea futurum praedixit. Adunatis igitur Odoacar gentibus quae eius dicioni parebant, id est Turcilingis et Herolis Rugorumque parte, quos iam dudum possidebat, necnon etiam Italiae populis, venit in Rugiland pugnavitque cum Rugis, ultimaque eos clade conficiens. Feletheum insuper eorum regem extinxit; vastataque omni provincia, Italiam repetens, copiosam secum captivorum multitudinem abduxit. Tunc Langobardi de suis regionibus egressi, venerunt in Rugiland, quae latino eloquio Rugorum patria dicitur, atque in ea, quia erat solo fertilis, aliquantis commorati sunt annis.

20. Inter haec moritur Godehoc; cui successit Claffo, filius suus. Defuncto quoque Claffone, Tato, eiusdem filius, septimus ascendit ad regnum. Egressi quoque Langobardi de Rugiland, habitaverunt in campis patentibus, qui sermone barbarico “feld" appellantur. Quo in loco dum‘per trium annorum spatia morarentur, bellum exortum est inter Tatonem atque Rodulfum Herulorum rcgem. Qui cum prius foedera necterent, causa inter eos discordiae ista fuit.

Gcrmanus Rodulfi regis ad Tatonem serendae pacis gratia venerat. Qui cum expleta legatione patriam repaeret, contigit, ut ante regis filiae domum, quae Rumetruda dicebatur, transitum haberet. Illa multitudinem virorum nobilemque comitatum aspiciens, interrogat, quis iste esse possit, qui tam sublime obsequium haberet. Dictumque illi est, Rodulfi regis germanum legatione perfuncta patriam regredi. Mittit puella, qui eum invitaret, ut vini poculum dignaretur accipere. llle corde simplici, ut invitatus fuerat, venit; et quia erat statura pusillus, eum fastu superbiae puella despexit, verbaque adversus eum inrisoria protulit. At ille verecundia pariter et indignatione perfusus, talia rursus verba respondit, quae ampliorem puellae confusionem adferrent. Tunc illa furore femineo succensa, dolorem cordis cohibere non valens, scelus quod mente conceperat explere contendit. Simulat patientiam, vultum exhilarat, eumque verbis iocundioribus demulcens, ad sedendum invitat, talique eum in loco sedere constituit, quo parietis fenestram ad scapulas haberet. Quam fenestram quasi ob hospitis honorem, re autem vera ne eum aliqua pulsaret suspicio, velamine texerat pretioso, praecipiens atrocissima belua propriis pueris, ut, cum ipsa quasi ad pincernam loquens «Misce» dixisset, illi eum a tergo lanceis perforarent. Factumque est; et, mox crudelis femina signum dedit, iniqua mandata perficiuntur, ipseque vulneribus transfixus in terram corruens expiravit.

Ea cum Rodulfo regi nuntiata fuissent, tam crudele germani funus ingemuit, dolorisque inpatiens, ad ulciscendam fratris mortem exarsit. Foedusque quod cum Tatone pepigerat inrumpens, eidem bellum indixit. Quid plura? Conveniunt utrorumque in campis patentibus acies. Rodulfus suos in pugnam dirigit; ipse in castris residens, de spe victoriae nihil ambigens, ad tabulam ludit. Erant siquidem tunc Heruli bellorum usibus exerciti multorumque iam strage notissimi. Qui, sive ut expeditius bella gererent, sive ut inlatum ab hoste vulnus contempnerent, nudi pugnabant, operintes solummodo corporis verecunda. Horum itaque viribus rex indubitanter fidens, dum ipse securus ad tabulam luderet. unum e suis in arborem, quae forte aderat, ascendere iubet, quatenus ei suorum victoriam celerius referret, comminatus eius se caput abscisurum, si Herulorum aciem fugere nuntiaret. Is cum Herulorum flecti acies et a Langobardis eos opprimi conspiceret, interrogatus a rege saepius, quid Heruli gererent, eos optime pugnare respondit. Nec prius malum quod cernebat, loqui non audens, aperuit, quam universae acies hostibus terga praeberent. Qui, licet sero, tandem in vocem erumpens: «Vae tibi,» inquit « misera Herolia, quae caelestis Domini plecteris ira ». Ad haec verba conmotus rex ait: «Numquid fugiunt Heruli mei? -. At ille: «Non» inquit «hoc ego, sed tu rex ipse dixisti». Tunc, ut in talibus fieri adsolet. rex ipse et omnes perturbati, dum quid agerent haesitarent, supervenientibus Langobardis, graviter caeduntur. Rex quoque ipse nequicquam fortiter faciens, extinctus est. Herulorum vero exercitus dum hac illacque diffugeret, tanta super eos caelitus ira respexit, ut viridantia camporum lina cernentes, natatiles esse aquas putarent; dumque quasi nataturi brachia extenderent, crudeliter hostium feriebantur a gladiis. Tunc Langobardi, patrata victoria, ingentem, quam in castris reppererant, inter se praedam dividunt. Tato vero Rodulfi vexillum, quod bandum appellant, eiusque galeam, quam in bello gestare consueverat, abstulit. Atque iam ex illo tempore ita omnis Herulorum virtus concidit, ut ultra super se regem omnimodo non haberent. lam hinc Langobardi ditiores effecti, aucto de diversis gentibus, quas superaverant, exercitu, ultro coeperunt bella expetere et virtutis gloriam circumquaque protelare.

21. At vero Tato post haec de belli triumpho non diu laetatus est. Inruit namque super eum Wacho, filius germani sui Zuchilonis, et eum ab hac luce privavit. Conflixit quoque adversus Wachonem Ildichis, filius Tatonis; sed superante Wachone devictus, ad Gepidos confugit, ibique profugus ad vitae finem usque permansit. Quam ob causam Gepidi cum Langobardis extunc inimicitias contraxere. Eodemque tempore Wacho super Suavos inruit eosque suo dominio subiugavit. Hoc si quis mendacium et non rei existimat veritatem, relegat prologum edicti, quem rex Rothari de Langobardorum legibus conposuit, et pene in omnibus hoc codicibus, sicut nos in hac historiola inseruimus, scriptum repperiet. Habuit autem Wacho uxores tres, hoc est primam Ranicundam, filiam regis Turingorum; deinde duxit Austrigosam, filiam regis Gepidorum, de qua habuit filias duas: nomen uni Wisigarda. quam tradidit in matrimonium Theodeperto regi Francorum; secunda autem dicta est Walderada, quae sociata est Cusupald, alio regi Francorum, quam ipse odio habens, uni ex suis, qui dicebatur Garipald, in coniugium tradidit. Tertiam vero Wacho uxorem habuit Herulorum regis filiam nomine Salingam. Ex ipsa ei natus est filius, quem Waltari appellavit, quique, Wachone mortuo, super Langobardos iam octavus regnavit. Hi omnes Lithingi fuerunt. Sic etenim apud eos quaedam nobilis prosapia vocabatur.

22. Waltari ergo cum per septem annos regnum tenuisset, ab hac luce subtractus est. Post quem nonus Audoin regnum adeptus est. Qui non multo post tempore Langobardos in Pannoniam adduxit.

23. Gepidi igitur ac Langobardi conceptam iam dudum rixam tandem parturiunt, bellumque ab utrisque partibus praeparatur. Commisso itaque proclio, dum ambae acies fortiter dimicarent et neutra alteri cederet, contigit, ut in ipso certamine Alboin, filius Audoin, et Turismodus, Turisindi filius, sibi obvii fierent. Quem Alboin spata percutiens, de equo praecipitatum extinxit. Cementes Gepidi, regis filium, per quem magna ex parte bellum constiterat, interisse, mox dissolutis animis fugam ineunt. Quos Langobardi insequentes acriter sternunt. Caesisque quam plurimis, ad detrahenda occisorum spolia revertuntur.

Cumque peracta Langobardi victoria ad sedes proprias remeassent, regi suo Audoin suggerunt, ut eius Alboin conviva fieret, cuius virtute in proelio victoriam cepissent; utque patri in periculo. ita et in convivio comes esset. Quibus Audoin respondit, se hoc facere minime posse, ne ritum gentis infringeret. «Scitis» inquit « non esse apud nos consuetudinem, ut regis cum patre filius prandeat, nisi prius a rege gentis exterae arma suscipiat.

24. His Alboin a patre auditis, quadraginta solummodo secum iuvenes tollens, ad Turisindum, cum quo dudum bellum gesserat, regem Gepidorum, profectus est, causamque qua venerat intimavit. Qui eum benigne suscipiens, ad suum convivium invitavit atque ad suam dexteram, ubi Turismodus, eius quondam filius, sedere consueverat, collocavit. Inter haec dum varii apparatus epulas caperent, Turisindus iam dudum sessionem filii mente revolvens natique funus ad animum reducens praesentemque peremptorem eius loco residere conspiciens, alta trahens suspiria, sese continere non potuit, sed tandem dolor in vocem erupit: “Amabilis» inquit «mihi locus iste est, sed persona quae in eo residet satis ad videndum gravis”. Tunc regis alter qui aderat filius, patris sermone stimulatus, Langobardos iniuriis lacessere coepit, asserens eos, quia a suris inferius candidis utebantur fasceolis, equabus quibus crure tenus pedes albi sunt similes esse, dicens: “Fetilae sunt equae, quas slmilatis”.

Tunc unus e Langobardis ad haec ita respondit: «Perge” alt “in campum Asfeld, ibique procul dubio poteris experiri, quam valide istae quas equas nominas praevalent calcitrare; ubi sic tui dispersa sunt ossa germani quemadmodum vilis iumenti in mediis pratis ». His auditis, Gepidi confusionem ferre non valentes, vehementer in iram commoti sunt manifestasque iniurias vindicare nituntur; Langobardi econtra parati ad bellum, omnes ad gladiorum capulos manus iniciunt. Tunc rex a mensa prosiliens, sese in medium obiecit suosque ab ira belloque conpescuit, interminans primitus eum puniri, qui primus pugnam commisisset; non esse victoriam Deo placitam, dicens, cum quis in domo propria hospitem perimit. Sic denique iurgio conpresso, iam deinceps laetis animis convivium peragunt. Sumensque Turisindus arma Turismodi filii sui, ea Alboin tradidit, eumque cum pace incolumem ad patris regnum remisit.

Reversus ad patrem Alboin, eius dehinc conviva effectus est. Qui dum cum patre laetus regias delicias caperet, ordine cuncta retulit, quae illi apud Gepidos in Turisindi regia contigissent. Mirantur qui aderant et laudant audaciam Alboin, nec minus attollum laudibus Turisindi maximam fidem.

25. Hac tempestate Iustinianus Augustus Romanum imperium felici sorte regebat. Qui et bella prospere gessit et in causis civilibus mirificus extitit. Nam per Belisarium patricium Persas fortiter devicit, perque ipsum BeIisarium Wandalorum gentem, capto eorum rege Gelismero, usque ad internicionem delevit Africamque totam post annos nonaginta et sex Romano imperio restituit. Rursumque Belisarii viribus Gothorum in Italia gentem, capto Witichis eorum rege, superavit. Mauros quoque post haec Africam infestantes eorumque regem Amtalan per Iohannem exconsulem mirabili virtute protrivit. Pari etiam modo et alias gentes bclli iure conpressit. Quam ob causam propter horum omnium victorias, ut Alamannicus, Gothicus, Francicus, Germanicus, Anticus, Alanicus, Wandalicus Africanusque diceretur, habere agnomina meruit. Leges quoque Romanorum, quarum prolixitas nimia erat et inutilis dissonantia. mirabili brcvitate correxit. Nam omnes constitutiones principum, quae utique multis in voluminibus habebantur, intra duodecim libros coartavit idemque volumen Codicem Iustinianum appellari praecepit. Rursumque singulorum magistratuum sive iudicum leges, quae usquc ad duo milia pene libros erant extensae, intra quinquaginta librorum numerum redegit, eumque Codicem Digestorum sive Pandectarum vocabulo nuncupavit. Quattuor etiam lnstitutionum libros, in quibus breviter universarum legum textus conprehenditur, noviter composuit. Novas quoque leges, quas ipse statuerat, in unum volumen redactas, eundem Codicem Novellarum nuncupari sancivit.

Extruxit quoque idem princeps intra urbem Constantinopolim Christo domino, qui est sapientia Dei patris, templum, quod greco vocabulo Agian Sophian, id est sanctam sapientiam, nominavit. Cuius opus adeo cuncta aedificia excellit, ut in totis terrarum spatiis huic simile non possit inveniri. Erat enim hic princeps fide catholicus, in operibus rectus, in iudiciis iustus; ideoque ei omnia concurrebant in bonum.

Huius temporibus Cassiodorus apud urbem Romam tam seculari quam divina scientia claruit. Qui inter cetera quae nobiliter scripsit psalmorum praecipue occulta potentissime reseravit. Hic primitus consul, deinde senator, ad postremum vero monachus extitit. Hoc etiam tempore Dionisius abba in urbe Roma constitutus paschale calculum miranda argumentatione composuit. Tunc quoque apud Constantinopolim Priscianus Caesariensis grammaticae artis, ut ita dixerim, profunda rimatus est. Tuncque nihilominus Arator, Romanae Ecclesiae subdiaconus, poeta mirabilis, Apostolorum actus versibus exametris exaravit.

26. His quoque diebus beatissimus Benedictus pater et prius in loco qui Sublacus dicitur, qui ab urbe Roma quadraginta milibus abest, et postea in castro Casini, quod Arx appellatur, et magnae vitae meritis et apostolicis virtutibus effulsit. Cuius vitam, sicut notum est, beatus papa Gregorius in suis Dialogis suavi sermone composuit. Ego quoque pro parvitate ingenii mei ad honorem tanti patris singula eius miracula per singu|a distica elegiaco metro hoc modo contexui:

Ordiar unde tuos, sacer o Benedicte, triumphos,
Virtutum cumulos ordiar unde mos?
Euge, beate pater, meritum qui nomine prodis,
Fulgida lux secli, euge, beate pater!
Nursia, plaude satis tanto sublimis alumno;
Astra ferens mundo, Nursia, plaude satis!
O puerile decus, transcendens moribus annos
Exuperansque senes. o puerile decus!
Flos, paradise, tuus despexit florida mundi;
Sprevit opes Romae flos, paradise, tuus.
Vas pedagoga tulit diremptum pectore tristi;
Laeta reformatum vas pedagoga tulit;
Urbe vocamen habens tyronem cautibus abdit;
Fert pietatis opem Urbe vocamen habens.
Laudibus antra sonant mortalibus abdita cunctis;
Cognita, Christe, tibi laudibus antra sonant.
Frigora, flabra, nives perfers tribus impiger annis;
Tempnis amore Dei frigora, flabra, nives.
Fraus veneranda placet, pietatis furta probantur.
Qua sacer altus erat, fraus veneranda placet.
Signat adesse dapes agapes, sed lividus obstat;
Nil minus alma fides signat adesse dapes.
Orgia rite colit, Christo qui accommodat aurem;
Abstemium pascens, orgia rite colit.
Pabula grata ferunt avidi ad spelea subulci;
Pectoribus laetis pabula grata ferunt.
lgnis ab igne perit, lacerant dum viscera sentes;
Carneus aethereo ignis ab igne peril.
Pestis iniqua latens procul est deprensa sagaci;
Non tulit arma crucis pestis iniqua latens.
Lenia flagra vagam sistunt moderamine mentem;
Excludunt pestem Ienia flagra vagam.
Unda perennis aquae nativo e marmore manat;
Arida corda rigat unda perennis aquae.
Gurgitis ima, calibs capulo divulse. petisti;
Deseris alta petens gurgitis ima, calibs.
Iussa paterna gerens dilapsus vivit in aequor;
Currit vectus aquis iussa paterna gerens.
Praebuit unda viam prompto ad praecepta magistri;
Cursori ignaro praebuit unda viam.
Tu quoque, parve puer. raperis, nec occidis. undis;
Testis ades verax tu quoque, parve puer.
Perfida corda gemunt stimulis agitata malignis;
Tartareis flammis perfida corda gemunt.
Fert alimenta corax digitis oblata benignis;
Dira procul iussus fert alimenta corax.
Pectora sacra dolent inimicum labe perempturn;
Discipuli excessum pectora sacra dolent.
Lyris amoena petens ducibus comitaris opimis;
Caelitus adtraheris Lyris amoena petens.
Anguis inique, furis, luco spoliatus et aris;
Amissis populis, anguis inique, furis.
Improbe sessor, abi, sine dentur marmora muris!
Cogeris imperio; improbe sessor. abi!
Cernitur ignis edax falsis insurgere flammis,
Nec tibi, gemma micans, cernitur ignis edax.
Dum struitur paries. lacerantur viscera fratris;
Sospes adest frater, dum struitur paries.
Abdita facta patent, patulo produntur edaces;
Muneris accepti abdita facta patent.
Saeve tyranne, tuae frustrantur retia fraudis;
Frena capis vitae, saeve tyranne, tuae.
Moenia celsa Numae nullo subruentur ab haste;
Turbo, ait, evertet moenia celsa Numae.
Plecteris hoste gravi, ne lites munus ad aram;
Munera fers aris; plecteris hoste gravi.
Omnia septa gregis praescitum est tradita genti;
Gens eadem reparat omnia septa gregis.
Fraudis amice puer, suado captaris ab ydro;
Ydro non caperis, fraudis amice puer.
Mens tumefacta, sile, tacita et ne carpe videntem!
Cuncta patent vati; mens tumefacta, sile!
Pellitur atra fames delatis caelitus escis;
Nilominus mentis pellitur atra fames.
Pectora cuncta stupent, quod eras sine corpore praesens;
Quod per visa mones, pectora cuncta stupent.
Vocis ad imperium tempnunt dare frena loquelis;
E bustis fugiunt vocis ad imperium.
Vocis ad imperium sacris non esse sinuntur;
lntersunt sacris vocis ad imperium.
Tellus hiulca sinu corpus propellit humatum;
Iussa tenet corpus tellus hiulca sinu.
Pcrfidus ille draco mulcet properare fugacem;
Sistit iter vetitum perfidus ille draco.
Exitiale malum capitis decussit honorem;
It procul imperiis exitiale malum.
Fulva metalla pius, nec habet, promittit egenti;
Caelitus excepit fulva metalla pius.
Tu miserande, cutem variant cui fella colubrae,
Incolumem recipis, tu miserande, cutem.
Aspera saxa vitrum rapiunt, nec frangere possunt;
Inlaesum servant aspera saxa vitrum.
Cur, promoconde, times stillam praebere lechithi?
Dolia, ceme, fluunt; cur, promoconde, times?
Unde medela tibi, spes est cui nulla salutis?
Qui semper perimis, unde medela tibi?
Ah lacrimande senex, hostili concidis ictu;
Ictu sed resipis, ah lacrimande senex.
Barbara lora manus ignaras criminis arcent;
Sponte sua fugiunt barbara lora manus.
Ille superbus equo reboans clamore minaci,
Stratus humi recubat ille superbus equo.
Colla paterna ferunt cxtincti viscera nati;
Viventem natum colla paterna ferunt.
Omnia vincit amor, vinxit soror imbre beatum;
Somnus abest oculis; omnia vincit amor.
Simplicitate placens instar petit alta columbae;
Regna poli penetrat simplicitate placens.
O nimis apte Deo, mundus cui panditur omnis,
Abdita qui lustras, o nimis apte Deo!
Flammeus orbis habet iustum super aethera nantem;
Quem pius ussit amor, flammeus orbis habet.
Ter vocitatus adest testis novitatis habendus;
Carus amore patris ter vocitatus adest.
Dux bone, bella monens exemplis pectora firmas,
Primus in arma ruis, dux bone, bella monens.
Congrua signa dedit vitae consortia linquens;
Ad vitam properans congrua signa dedit.
Psalmicen assiduus numquam dabat otia plectro;
Sacra canens obiit psalmicen assiduus.
Mens quibus una fuit, tumulo retinentur eodem;
Gloria par retinet, mens quibus una fuit.
Splendida visa via est facibus stipata ooruscis;
Qua sacer ascendit splendida visa via est.
Rupea septa petens nancta est errore salutem;
Errorem evasit rupea septa petens.
Poemata parva dedit famulus pro munere supplex;
Exul, inops, tenuis poemata parva dedit.
Sint, precor, apta tibi, caelestis tramitis index;
O Benedicte pater, sint, precor, apta tibi!

Ymnum quoque singula eiusdem patris miracula continentem metro iambico archiloico ita texuimus.

Fratres, alacri pectore
Venite concentu pari,
Fruamur huius inclitae
Festivitatis gaudiis.
Hac Benedictus aurea
Ostensor arti tramitis
Ad regna conscendit pater,
Captans laborum praemia.
Effulsit ut sidus novum,
Mundana pellens nubila.
Aetatis ipso limine
Despexit aevi florida.
Miraculorum praepotens,
Afflatus Alti flamine,
Resplenduit prodigiis
Ventura seclo praecinens.
Laturus esum pluribus,
Panis reformat vasculum;
Artum petens ergastulum,
Extinxit ignes ignibus.
Fregit veneni baiulam
Crucis per arma cymbiam.
Coercuit mentem vagam
Leni flagello corporis.
Funduntur amnes rupibus.